- CELES
- CELESapud Curtium, l. 4. c. 1. in epistola Alexandri ad Darium, Celes, cuius nomen sumpsisti, Darius, etc. quid notet, non adeo certum. Et quidem vocem de nihilo comparere senitit Modius, alii vero non sine ratione adesse. Celes enim, quae vox comparet apud Plin. l. 34. c. 4. Suidae et Hesychio, est eques, et equvus unâ freni habenâ rectus, cursor, hodie sellarius et singularis dictus. Unde Κέλητες, qui privis equis currerent, I. C. Scaliger Poetic. l. 1. c. 22. Sic Plutarchus, inter tria illa laeta, quae unô eôdemque tempore Philippo patri Alexandri M. nuntiata sunt, alterô locô point, eum Ο᾿λυμπιάςιν ἵππῳ κέλητι νενικηκέναι, Olympiis equô celete vicisse, in Alexandro M. Itaque Curtius locô cognominis vocem usurpare potuit. Sed et Darius Hystaspis Celes dictus, h. e. eques praestans, ἱππεὺς: cuius proin epitaphium apud Eustath. Odyss. ζ. Celes et sagittarius optimus sui. Nisi malis, eum sic dictum, quod equi hinnientis auspiciô Rex Persarum creatus sit. Forte et hôc nomine Darius ultimus irrisus fuit ab Alexandro,ut qui ante Regnum Astandes. h. e. cursor sive veredarius fuerat: quô sensu verba sic possunt legi, Rex Alex. Dario Celeti. Ille cuius nomen sumpsisti, etc. Adde, quod ei hôc nomine fugam exprobrare potuit, quod desertô curru, quô sublimis proelium inierat, solitario equo insidens periculô se eripuisset, Freinshemius ad loc. Vide Eustathium ad Il. o. v. 679. et Odyss. v. ubi a κέλω seu κελέω vocis originem arcessit, nec non hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.